- AMORRHAEI
- AMORRHAEIposteri Amorrhaei, fil. Canaanis, Gen. c. 10. v. 15. populi Palaestinae, Latin. amari, rebelles, sive loquaces. Hi Iudaeae montanis insiderant; sed plerique Iordanem transgressi bellum intulêre Moabitis et Ammonitis, et occupaverunt Basan, et Heshbon, et quicquid terrarum est inter fluvios Iabboc et Arnon: in cuius victoriae memoriam Poeta Chananaeus scripsit carmen ἐπινίκιον quod Moses libris suis inserere dignatus est. Num. c. 21. v. 27. Horum Rex potentissimus Sihon, Moysi transitum negans ab eo victus est, eiusque ditiones tribui Gad et Ruben, ut et dimidiae tribui Manasse datae. Num. c. 21. v. 23. Deuteron. c. 2. v. 30. Iud. c. 11. v. 20. Ioseph. l. 4. Iud. Ant. c. 4. 5. 7. Hos fuisse testatur Amos proceritare cedris, robore quercubus pares, quia gigantes Rephaim (quorum unus fuit Og, Rex Basanis) vel ex Amorrhaeorum genere, vel Amorrhaeis erant permixti.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.